Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. " Ego vero me ad istud inextricabile pondus
non adligo nec in altam faecem rerum hunc expeditum
hominem demitto. Quid ad me defers populorum
omnium mala ? Quae ne daturus quidem acciperem,
quoniam multa video, quae me donare non deceat.
Volo sub conspectu meo ponere, quae gentium oculos
regumque praestringunt, volo intueri pretia sanguinis
animarumque vestrarum.
[2]
Prima mihi luxuriae spolia
[p. 478]
propone, sive illa Vis per ordinem expandere sive, ut
est melius, in unum acervum dare. Video elaboratam
scrupulosa distinctione testudinem et foedissimorum
pigerrimorumque animalium testas ingentibus pretiis
emptas, in quibus ipsa illa, quae placet, varietas
subditis medicamentis in similitudinem veri Coloratur.
Video istic mensas et aestimatum lignum senatorio
censu, eo pretiosius, quo illud in plures nodos arboris
infelicitas torsit.
[3]
Video istic crystallina, quorum
accendit fragilitas pretium ; omnium enim rerum
voluptas apud imperitos ipso, quo fugari debet, periculo crescit. Video murrea pocula ; parum scilicet
luxuria magno fuerit, nisi, quod vomant, capacibus
gemmis inter se propinaverint.
[4]
Video uniones non
singulos singulis auribus comparatos ; iam enim exercitatae aures oneri ferundo sunt ; iunguntur inter
se et insuper alii binis superponuntur. Non satis
muliebris insania viros superiecerat, nisi bina ac terna
patrimonia auribus singulis pependissent.
[5]
Video
sericas vestes, si vestes vocandae sunt, in quibus nihil
est, quo defendi aut corpus aut denique pudor possit,
quibus sumptis parum liquido nudam se non esse
iurabit. Hae ingenti summa ab ignotis etiam ad
commercium gentibus accersuntur, ut matronae
nostrae ne adulteris quidem plus sui in cubiculo, quam
in publico ostendant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.